monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 9
PORCI LATRONIS. Qui omnia tuleramus hoc fugimus. Vocat servum et, quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? (non) putasti aut semper tyrannum victurum aut semper (a)futurum patrem. Felicissimae videbuntur quibus contigit raptus tyrann(ic)us. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodit dominam a stupro, se a cruce. Cum infelici face ad dotalem suum nova nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui, quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori virum eligerem: simpliciter fatebor, fastidiebam iam eas condiciones, quae ante profectionem fuerant; aiebam: 'illo tempore et aliae virgines erant'. Non vitiavit, inquit, (in) tyrannide: o nos felices, si ne nunc quidem!